monumenta.ch > Hieronymus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 46
Et ad istiusmodi homines, quos in Evangelio Salvator arguens loquebatur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis , Ioannes Baptista dicit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? facite ergo fructum dignum poenitentiae, et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham? Igitur et Israel et cuncti haeretici, quia habebant opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur ut Sodoma et Gomorrha: ut quasi torris raptus de incendio liberentur. Et hoc est quod in propheta legimus: Restituetur Sodoma in antiquum : ut qui suo vitio Sodomites est, postquam in eo Sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum.